Page images
PDF
EPUB

KIEL

Ausgeschieden
U.-B. Kiel.

INSTITUTIONUM

PHYSICARUM,

PARS SECUNDA.

1940 A 1 2 8 2

G

INSTITUTIONUM

369

PHYSICARUM,

PARS SECUND A.

§. 889. Do

CA P. XXVI.

De Aqua.

onfpectis nonnullis generalibus fluidorum proprietatibus, admodum utile fore judicavimus, fi proXX88 pius infpiceremus tria flui

da admodum univerfalia, nempe Aquam, Ignem, & Aërem: tum quia hæc poffident pulcras & admirandas proprietates, tum quia infignem utilitatem nobis, aliisque corporibus terreftribus afferunt: adeo ut Philofophi attentione atque examine digniffima fint.

J. 890. Incipiamus ab Aquâ, utilitatemque primum ejus breviter videamus: 1°. Omnibus animalibus cedit potui, neque poteft aliquod utile vitae & fanitati praeparari potulentum, cujus maxima pars non fit aqua. 2. Diffolvit cibos in ore, & caufa omnium faporum ab animalibus perceptorum exiftit: aridorum enim in ficco ore nullus eft fapor: infervitque emolliendis cibis, qui in ea coquuntur. 3°. Eft vehiculum omnis nutrimenti animalis ad quascunque corporis partes. 4°. Caufa vitæ exiftit, cum fanguinem per vafa meabilem reddat, eumque diluat. 5°. Caufa vegetationis & incrementi omnium vegetabilium exiftit, adeo ut ex fola pluvia in vitris albis, quibus bulbi tuliparum, hyacinthorum &c, infiftunt,

A a

cres

crefcant integræ plantæ cum foliis & floribus. 6°. Sed nec foffilia increfcerent in terræ gremio, nifi aqua partes nonnullas aliis afferret, nullus Lapis, Silex, Gemma daretur, nifi ex aquâ cum terris permiftâ fuccus lapidefcens præpararetur, qui aliis allapfus terris, in Saxa & Silices convertitur. 7°. Pifcium eft vehiculum. 8°. Ut & navium quibus mercaturam exercemus cum remotiffimis populis. 9°. Pluviam format, quæ lapfu fuo lavat Aërem: 10. Et ejus ope abluimus quascunque fordes, infervitque balneis, non tantum lavando fed partes rigidas emolliendo, arthritidi, rheumatismo, aliisque morbis pellendis admodum idoneis. 11°. Sed fontium & fluviorum fola eft caufa; atque ita movendis molarum alis, innumerisque aliis ufibus Mechanicis infervit. Utrum aqua an ignis fit utilior, egregie disputavit Plutarchus (a).

[ocr errors]
[ocr errors]

S. 891. Diftinguitur aqua ab omnibus aliis fluidis huc usque cognitis, quod fit maffa fluida liquida, humida, infipida, inodora, limpida pellucida (b), coloris expers, exiguo calore volatilis, in igne non ardens, fed illum plerumque extinguens.

S. 892. Aquarum fpecies ad fex referri poffunt. 1°. E cœlo decidit fub forma Pluviæ, Nivis, vel Grandinis. 2°. eft Fontana. 3°. Fluviatilis 4. Putealis, 5°. Paludofa. 6°. Marina.

S. 893. Pluvia, Nix & Grando prius fuerunt aqua, quæ è terræ fuperficie fub formâ vaporis adfcendit, nubes compofuit, atque ex alto relabitur in terram; quomodo hæc fiant in Capite XXXIX, de Meteoris exponam.

(a) PLUTARCHI Opera Tom. 2. pag. 955. (b) RICCIOLUS in Geograph. L. X. cap. 2.

S.894.

[ocr errors]

894. Pluvia, Nix, & Grando, & Vapores Aërei, excepti â terrâ, in devexo fluunt, tum quoque â terrâ forbentur, eamque ad diverfam penetrant altitudinem, pro variâ foli conditione: Seneca (a) vinearum diligens foffor affirmat, nullam pluviam effe tam magnam, quæ terram ultra decem pedes in altitudinem madefaciat: cui affentitur Varenius (b). de la Hirius pluviam non multum ultra 16 pedes in terram penetrare tradit (c). verum recte tradidit Erndtelius (d), terram ubivis non effe æque porofam, fe autem defcendiffe in puteum 1600 pedes altum, qui erat in ru pe præaltâ Misniæ, atque obfervafle in diverfis altitudinibus aquam per rimas terreftres in puteum ftillantes: id frequens eft in multis fodinis, ided Monnier (e) prodidit, in fodinis Lithantracum Arverniæ fe obfervaffe, pluviam ad altitudinem 250 pedum in folum irrepfiffe. Ad loca maxime declivia defluunt hæ aquæ, fique ex iis erumpere poffint, conftituunt Fontes, qui altius humiliusvė fuas aquas projiciunt, pro diverfà altitudine fcas turiginis aquam colligentis.

S. 895. Pluvia in fuperficie terræ defluens verfus loca humiliora excavata; tum & erumpentes fontes, conftituunt fluvios: horum aqua igitur eft pluvia, vel fontana, vel utraque.

S. 896. Fodiendo terram in nonnullis locis ad majorem minoremve profunditatem, aliquando 5 vel 6 pedum, aliquando ducenum aut trecenum pedum, pervenimus ad ftratum arenarium, quod fpongiæ inftar, aquam inbibit, ejusque uberes

(a) Lib. 3. Cap. 7. Quæft. natur.
(b) Geograph. gener. p. 224.

(c) L'Hift. de l'Acad. Roy. A. 1703.
(d) WARSAVIA illuftrata pag. 121.

(e) Obfervations d'Hiftoire naturelle pag. 194.

præ

« FyrriHalda áfram »